CONSECRATIO

CONSECRATIO
CONSECRATIO
vide supra Apotheosis, et infra Dedicatio: quô posteiore sensu, voci Resacratio et Resecratio opponitur; de qua suo locô. Addam quaedam saltem de animalium consecratione, Sueronio indigitata, in Iulio, c. 81. ubi de equorum gregibus, in traiciendo Rubicone ab illo consecratis: et Eustathio, Odyss. μ. ubi apud Graecos in more fuisse integros animalium greges, volatilia quoque. in quibus pavones inprimis et anseres, Diis suis consecrare, illaque nemini tangenda aut violanda, dimittere narrat. De piscibus idem habet Athen. l. 7. Quod maxime factitatum in iis, quae usui aut voluptati fuerunt, quibus hoc quasi praemium datum, ut ante obitum, servorum instar, manu mitterentur, et sinerentur ἄφετα. Solebant autem, antequam dimitterentur, unguentum plerumque illis affundere; quem luxum in mulieribus hirundines aliasque aviculas, quibus diu oblectatae fuerant, e potestate missuris, notat Aristides, 3. Platon. Idem de delphino Octavii Anicii, apud Plinium, Ep. 33. l. 9. de elephante alterius, apud Philostratum, in Vita Apollonii: de equis, apud Aelian. Histor. Anim. l. 11. c. 36. legas. Monilia insuper et inaures piscibus huiusmodi additas, habes apud eund. Vide Casaubon. ad Sueton. d. l Nec omittenda loca ςθεοὶς ἀνειμένα, Diis conscrata, quae substructionibus, aut aliô usu profanô polluere grande itidem nefas fuisse, monet ad Arnob. l. 7. Heraldus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Consecratio — (lat.), s. Konsekration …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Consecratio —   [lateinisch] die, /...ti ones, die Konsekration …   Universal-Lexikon

  • CONSECRATIO Magica — multo olim in usu apud Romanos: apud quos mos fuit Imperatoribus, ut sacrificiis certis locis factis aut carminibus dictis vel statuis positis, Barbarorum in solum Romanum ingressum et transitum, areri posse putarent. Cuiusinodi consecratione,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CONSECRATIO Virginum — aliarumquererum, cultui divino destinatarum, in Ecclesia Romana. Vide Car. du Fresne, in Glossario et Macros Fratres, in Hierolexico …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Consecratio est periodus electionis; electio est praeambula consecrationis — /konsakreysh(iy)ow est piriyowdas alekshiyownas; aleksh(iy)ow est priysmbyab konsakreyshiyownas/ Consecration is the termination of election; election is the preamble of consecration …   Black's law dictionary

  • Consecratio est periodus electionis; electio est praeambula consecrationis — /konsakreysh(iy)ow est piriyowdas alekshiyownas; aleksh(iy)ow est priysmbyab konsakreyshiyownas/ Consecration is the termination of election; election is the preamble of consecration …   Black's law dictionary

  • Consecratio est periodus electionis; electio est praeambula consecrationis — Consecration is the termination of election; election is the preamble of consecration …   Ballentine's law dictionary

  • КОНСЕКРАЦИЯ —    • Consecratio,          см. Άποθέωσις, Апофеоз …   Реальный словарь классических древностей

  • Divinisierung — Divus (lateinisch für „Gott“ bzw. „göttlich“) ist ein Titel der römischen Kaiser und ihrer Angehörigen, der ihnen nach dem Tode verliehen werden konnte. Im römischen Kaiserkult bedeutete dies, dass der Verstorbene in den antiken Götterhimmel… …   Deutsch Wikipedia

  • Divus — (lateinisch für „der Göttliche“ bzw. „göttlich“ im Gegensatz zu deus) ist ein Titel der römischen Kaiser und ihrer Angehörigen, der ihnen nach dem Tode verliehen werden konnte. Im römischen Kaiserkult bedeutete dies, dass der Verstorbene in den… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”